TRAJICIEBANTUR

TRAJICIEBANTUR
TRAJICIEBANTUR
olim flumina 3. modis. Primum ponte, qui quomodo construi soleret, Caesar in Commentarits suis passim docet, et Petrus Ramus ineo, quem de Caesaris militia scripsit, libello. Secundo, navibus. Tertio, flumen in plures alveos deducendo. Quarto, cum Equitatus in flumine dispositus vim illius eatenus infringebat, ut peditatus incolumis tranare posset. Quorum modorum omnium exempla apud Caesarem occutrunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 11. Ultimi complura habes, apud Virum Cl. Notis in Curtium l. 4. c. 9. et l. 8. c. 13. Adde utres, de quibus infra. Plura vero de ratione traiciendorum fluminum, apud Stewech. ad Vegetium l. 3. c. 7. Casaubon. in Sueton. Caesare, c. 57. Iust. Lipsium, Poliorcet. l. 2. c. 5. Alios. TRALATICIUM seu TRANSLATICIUM, apud Plin. l. 10. c. 29. Sed in secessu avium et noctuae pacuis diebus latere iraduntur, quarum genus in Creta insula non est, etiam si qua invecta sit, emori: nam hîc quoque mira Naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumque, sic et animalium. Non nasci ea translatitium, invecta emori mirum: idem est, quod ἐγκύκλιον Graecis. Unde ἐγκύκλιοι ἐπιςτολαὶ, Latinis tralaticiae, alias sormales dicuntur. Nempe Transtatum, in Scena Latina, quod in Graeca, τὸ ἐγκύκλημα, item ἐγκύκληθρον, machina fuit, quâ Dii in scenam aliquid loquuturi aut acturi transferebantur, περιακτοῖς machinis, quos μηχανὴ ferre non poterat. Quos proin ipsos eleganter Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 6. Translatum vocat, Transtatum antea Poeniceis indutum tunicis M. Scaurus exquisitô genere vestis cultum induxit: ut spectacula, pro spectatoribus, consessus caveae, pro iis qui in Theatri cavea sedent etc. Hinc Phaedrus itaque, l. 5. Fab. 7. v. 24.
Dii sunt loquuti more translaticiô,
i. e. ut solet in transtato; et porro traaticeum, de re maxime vulgata, iactataque omnium sermonibus ac factis, quomodo et περιακτον Graeci usurpârunt, uti ex Vita Syllae apud Plut. docet Salmas. ad Solin. p. 176. Vide quoque Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”